Latein gelesen (Teil 2): De tributo duro - Die Sage von Minos und vom Minotaurus
Вставка
- Опубліковано 5 лют 2025
- In diesem Video lese ich eine vereinfachte Version der Sage vom kretischen König Minos und dessen Konflikt mit der Stadt Athen vor.
Schaut Euch den ersten Durchgang am besten mit, den zweiten ohne Untertitel an.
Dē tribūtō dūrō
Minos, Iovis et Eurōpae fīlius, in pelliculā ultimā iam commemorātus est. Minos erat tyrannus crūdēlissimus et rēx superbus. Nōn modo in Crētā, sed etiam in multīs aliīs īnsulīs rēgnābat. Rēgnum Minōis māgnum erat nam Minos rēx multa maria multāsque īnsulās regēbat. Et habēbat multōs līberōs, inter quōs Androgeus erat. Androgeus fuit vir summā vī corporis et maximā audāciā. Androgeum autem, tyrannī fīlium, in Atticā ā rēge Athēnārum necātum esse fāma est. Nam Androgeus ōlim Athēnās vīsitāverat, quia incolae urbis Panathēnaea celebrābant. Inter lūdōs Androgeus cunctōs adversāriōs superāverat et invidiam Athēniēnsium mōverat. Itaque ab incolīs Athēnārum necātus est.
Īra iūsta tyrannum movēbat et Minos cum Athēniēnsibus bellum gessit. Mox tōta Attica bellō vastāta erat, sed incolae Athēnārum superātī erant. Itaque imperiō tyrannī parēre dēbēbant.
„Quotannīs“, inquit Minos, „Androgeō ad tumulum sacrificābitis. Atque septem puerōs septemque puellās certīs annīs ā vōbīs postulābō. Līberī in Crētam nāvigābunt et Minotaurus, mōnstrum īnsulae, eōs līberōs necābit.“
Incolae Athēnārum verbīs tyrannī valdē territī sunt; frūstrā ā tyrannō veniam petivērunt.
Iam bis līberī in Crētam trānsportātī et ā Minotaurō necātī erant. Dēnuō Athēniēnsēs dē tribūtō dūrō admonitī erant et septem puerī septemque puellae in Crētam nāvigāre iam parāvērunt. Vītam autem eōrum līberōrum ā virō strēnuō servātam esse in proximā pelliculā vōbīs nārrābō.
Wer gleich zum Beginn der Geschichte springen möchte: 00:45
Ex animo summas gratias ago, optime magister! 🤩
@@irinamalkina6224 Et gratias ago tibi maximas, quod me tam benigne laudas!
Salve magister! Fabula mihi etiam perplacet. Tiro linguae Latinae etiam nunc sum. Fabulam legere est facile, paulo difficilius est tantum auscultare et intellegere. Gratias tibi ago!
Tibi etiam hanc fabulam perplacuisse mihi summo gaudio est. Quo saepius verba latina auscultas eo maiores facies progressus in lingua latina discenda et intellegenda.