Dies irae

Поділитися
Вставка
  • Опубліковано 30 жов 2009
  • Dies iræ! dies illa
    Solvet sæclum in favilla
    Teste David cum Sibylla!
    Quantus tremor est futurus,
    quando judex est venturus,
    cuncta stricte discussurus!
    Tuba mirum spargens sonum
    per sepulchra regionum,
    coget omnes ante thronum.
    Mors stupebit et natura,
    cum resurget creatura,
    judicanti responsura.
    Liber scriptus proferetur,
    in quo totum continetur,
    unde mundus judicetur.
    Judex ergo cum sedebit,
    quidquid latet apparebit:
    nil inultum remanebit.
    Quid sum miser tunc dicturus?
    Quem patronum rogaturus,
    cum vix justus sit securus?
    Rex tremendæ majestatis,
    qui salvandos salvas gratis,
    salva me, fons pietatis.
    Recordare, Jesu pie,
    quod sum causa tuæ viæ:
    ne me perdas illa die.
    Quærens me, sedisti lassus:
    redemisti Crucem passus:
    tantus labor non sit cassus.
    Juste judex ultionis,
    donum fac remissionis
    ante diem rationis.
    Ingemisco, tamquam reus:
    culpa rubet vultus meus:
    supplicanti parce, Deus.
    Qui Mariam absolvisti,
    et latronem exaudisti,
    mihi quoque spem dedisti.
    Preces meæ non sunt dignæ:
    sed tu bonus fac benigne,
    ne perenni cremer

КОМЕНТАРІ • 4

  • @yclaudiovolpato8650
    @yclaudiovolpato8650 2 роки тому +1

    stupende voci ed inno supremo

  • @lidomonnanni3163
    @lidomonnanni3163 5 років тому

    Dies irae vittime paschali laudes dorate caelo veni sancite spiritus veni creator attende Domine inni meravigliosi le2 consiste voci superlative