Præfatio Sanctissimæ Trinitatis

Поділитися
Вставка
  • Опубліковано 15 кві 2011
  • V - Dóminus vobiscum.
    R - Et cum spíritu tuo.
    V - Sursum corda.
    R - Habémus ad Dóminum.
    V - Gratias agamus Domino Deo nostro.
    R - Dígnum et iústum est.
    Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et
    ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
    Qui cum unigénito Fílio tuo, et Spíritu Sancto, unus es Deus, unus es
    Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte
    substántiæ. Quod énim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de
    Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto, sine differéntia discretiónis sentímus.
    Ut in confessióne veræ sempiternæque Deitátis, et in persónis
    propríetas, et in esséntia únitas, et in maiestáte adorétur æquálitas.
    Quam láudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac
    Séraphim: qui non céssant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
    Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
    Pleni sunt coeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.
    Benedíctus + qui venit in nómine Dómini.
    Hosánna in excélsis.

КОМЕНТАРІ •