Cum invocarem exaudivit me Deus - Psalmus IV

Поділитися
Вставка
  • Опубліковано 10 лис 2013
  • Cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae: * in tribulatione dilatasti mihi.
    Miserere mei, * et exaudi orationem meam.
    Filii hominum usquequo gravi corde? * Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?
    Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: * Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
    Irascimini, et nolite peccare: * quae dicitis in cordibus vestris, * in cubilibus vestris compungimini.
    Sacrificate sacrificium iustitiae, * et sperate in Domino. * Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
    Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: * dedisti laetitiam in corde meo.
    A fructu frumenti, vini, et olei sui * multiplicati sunt.
    In pace in idipsum * dormiam, et requiescam.
    Quoniam tu Domine singulariter in spe * constituisti me.
    Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto,
    Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

КОМЕНТАРІ •